sabato 13 ottobre 2007


Junius, Hadrianus: Emblemata (1565)

EMBLEMA XXVIII.

Principis calamitas, privatorum dissimilis.

Stat vidua quercus laeto honore frondium,
Quas rapido Boreas decussit asper turbine.
Princeps avitum, saeva cui refixerit
Imperium Nemesis, tuetur is gentis decus.

Scribere versiculos, amore percussum gravi.
Arborem pinxero quercum, ut solidioris
ligni, firmioribusque innixam radicibus; qualis vi
rorum principum conditio est, quam privatorum, durabi-
lior: cui altrinsecus immineat ex atro et turbulento caelo allatum hominis caput plenis buccis spirans
(ita enim ventos pinxere veteres) decutiensque
folia, partim humi strata, viridia licet, partim ca
dentia, paucis adhuc superstitibus in ramo uno
aut altero: cuius caudici circumvoluta schedula
loquatur dictum istud Italicè: Basta ch’io
vivo. Nil mirum est, neque verò absurdum, ar
bori comparari virum principem, quando & Horatius
Pompeium Magnum multitudine pariter atque ma
gnitudine rerum gestarum clarissimum, allegoricè
Ponticam pinum, & Sylvae nobilis filiam nominet.
quin [=Quin] & Lucanus poëta eundem Magnum quer-
cui silva arborum obseptae, eadem ratione compa
rat. Princeps, etiamsi de gradu sit exactus diro
novercantis fortunae ludibrio; non patitur tamen
generosos illos spiritus ita infringi aut pessundari
pro caecae sortis libidine, ut quidquam avito pro-
genitorum suorum stemmate indignum admit-
tat: cuiusmodi Gilimerem[3] Vandalorum Regem
commemorat Procopius, & nostrum aevum talem
non unum protulit. Idem in virum fortem & in-
fracti pectoris convenit, honoribus opibusque
per invidorum suggestiones exutum, contentumque
in otio paupere delitescere.
Geffrey Whitney
A choice of emblemes, and other devises, for the moste parte gathered out of sundrie writers, englished and moralized ...
Leyden, Officina Raphelengiana, 1586

1. Armorial bearing of Robert Dudley, Earl of Leicester...

La sagesse
(Londres 1635, Emblèmes de Withers)
(1)